HomeBriefesonstige BriefeSchiller an L. J. D. Succow, 28. April 1789

Schiller an L. J. D. Succow, 28. April 1789

Bewertung:
(Stimmen: 0 Durchschnitt: 0)

Summopere mihi gratulor, quod pro singulari Ducis nostri clementissimi ceterorumque academiae Jenensis tutorum gratia, provincia mihi demandata sit, in tam illustri ac splendida litterarum universitate, qualis Jenensis est, quae et vetustate sua et magnorum virorum, qui illam nomine suo illustrarunt, fama et gloria prae aliis excellit, historiam publice docendi. Quid mihi potest esse optabilius atque gloriosius, quam ordini adscribi amplissimo tot tantorumque doctissimorum virorum, qui non solum de doctrinarum studiis immortaliter meriti sunt, sed quorum laus et fama totam pervagatur, non dicam Germaniam, sed Europam? Quum mihi vero exploratum sit, impetrata solummodo Magistri artium dignitate, ad honorificentissimum illud Academiae consortium adspirare posse, amplissimum illius Doctorum ordinem oro atque obtestor, ut mihi illum honoris academici gradum tribuere, haud dedignetur. Nec vero etiam deero, si quod aliud exigatur documentum, quo me ab academicae vitae genere haud alienum esse rite testificer, lubentissime me illud exhibere. Datum Vimariae XXVIIIV0 Aprilis MDCCLXXXIX.

Fridericus Schiller.